- ASINIS
- ASINISapud Veteres vehebantur tantum humiliores, ait Salmas. mas. ad Lamprid. in Antonino Heliogabalo, c. 4. Sed Semianirica facta sunt Senatusconsulta ridicula, de legibus matronalibus; quae quô vestitu incederent ---- quae pilentô, quae equô sagmariô, quae asinô veheretur. Unde Chrysostomus ad Philipp. Homil. 9. inter conditiones in Episcopo non ferendas, illam quoque ponit: καὶ ἐπὶ ἴππου φἑρεται, et Equô vehitur. Etiam moris fuisse, ut asino imponerent, quos vellent ignominae causâ traductos, exemplum Procopius suggerit Persicor. l. 3. et alibi. Sed Asinis vectos esse, non plebeios solum, verum etiam nobilissimos, docent in Sacris, Abraham, Moses, Balaam, Prophetae duo, 1. Regum c. 13. v. 13. 23. Acsa Calebi, Principis tribûs Iudae, filia, Abigail, antea Nabalis, postea Dvidis, uxor; Achitophel, Senator regius et Mephiboscheth Saulis Regis nepos. E Iudicibus quoque Israelis Iair et Abdon. Unde in Cantico Deborae, Iudic. c. 5. v. 10. O qui asinas albas equitatis et iudiciis praesidetis! Neque aliô vectore Christus uti voluit, Ierosolymam cum pompa ingresurus, ut qualecumque Regni sui specimen Iudaeis ederet. Quibus adde, quod Chrysostomus in Titum, Homil. I. Constantinopolit. Episcopo, i. e. sibi dicit obici, tamquam argumentum nimiifastus, quod ἐπὶ ὄνου ὀχεῖται, asinô vehitur. Inter Magnates quoque Arabum Chalid Saphuani fil. et Alphadlus fil. Isai Rukaschiensis, super asinos malebant equitare, quam super equos: utpote quod nullum iumentum minori sumptu alatur, et ad plura inserviat, et incedat mollius, et conscendatur facilius; ut habetur in Damire. Sed et Leo Africanus auctor est, Alcairi matronas asinis libentius uti, quam equis, eosque inibi pannis elegantissimis sterni, et molliter incedere edoctos, gradarios equos facile antecedere, etc. Bochart. ubi supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.